- MONOSCELI
- MONOSCELIhomines Indici singulis cruribus: qui et Sciapodes vocantur, quod in maiore aestu humi iacentes σκιᾶ ποδὸς, i. e. umbrâ pedis se protegant, Plin. l. 7. c. 2. nonnullis, sed omnino melius Monocoli, quia Graecis Μονοσκελεῖς, unde Monosceles dicendi essent. At Μονόκωλοι, quod unicum iis κῶλον, hominum genus singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum, Plin. loc. cit. Cuiusmodi homines, caput, collum et pectus dimidia, ventrem quoque dimidium, oculum unum, aurem unam, manum unam; pedem unum, quô licet ἀσκωλιάξοντες, tamen citissime ferantur, atque arbores etiam scandant, habentes: inter se quoque colloquentes et versus interdum cantitantes non inconditos, versari circa paludes et maris littus, in terra Seger, quae est Arabiae Felicis pars thurifera, circa sinum Sachalitanum,fabulantur Arabes. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 13. et in voce Monosceli.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.